HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CV: Quo modo conjuratum est in mortem Pauli

#Act. XXIII

Facto autem die, collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt se maledictioni, si comederent, vel biberent, donec occiderent Paulum, pro quo in Graeco habetur, anathematizaverunt. Et erant plus quam quadraginta viri, qui hanc conjurationem fecerant, et accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, dicentes: Devotione devovimus nos, nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. Persuadete ergo tribuno, ut adhuc perducat eum in medium ad vos, tanquam aliquid sitis certius cognituri de eo. Nos vero parati erimus interficere eum. Forte hoc audiens nepos Pauli, filius sororis ejus, intravit in castra, et nuntiavit hoc Paulo. Et advocans Paulus unum de centurionibus ait: Adolescentem hunc produc ad tribunum, habet enim aliquid indicare ei. Et cum venisset adolescens ad tribunum exposuit dolos, et insidias Judaeorum contra Paulum. Tunc dimittens adolescentem tribunus praecepit ei ne alicui hoc revelaret. Et convocatis duobus centurionibus ait illis: Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream pedestres, et equites septuaginta, scilicet qui non eant pedestres, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, et parate jumenta decem Paulo et comitibus suis, et perducite eum sanum et incolumem ad Felicem praesidem.